regnum

 

domus ] sodalitas ] lingua Latina ] res gestae ] religio ] res variae ] ceterum ] nexus ]

 

 

domus

 

 

 

 

 

 

 

In traditionis sententia Roma condita ab Romulo, nepote Numitoris, regis Albae Longae in anno DCCLIV a.Chr.n. est. urbis priscus nucleus ab casis, in pagis, inter se diuisis, collectis, cultus est. Deinde hi pagi inter se confusi sunt, initio cum foederali pacto, postea in una urbe. Fundamentum primae urbis familia nexusque familiares et gentes erant.

Fertur reges Romulus, Numa Pompilius, Tullus Hostilius, Ancus Marcius, Lucius Tarquinius Priscus, Seruius Tullius et Lucius Tarquinius Superbus fuisse. Hic index rgnum non hereditarium sed electiuom esse monstrat, nam unus nexus familiaris ille inter Ancum Marcium et Numam Pompilium, sed inter eos rex Tullus Hostilius fuit. Praeterea idem index unio priscus inter Romanis et Sabinis patet: secundus rex et secundum traditionem et per studio Sabinus est. Rex electus eo quod pontifex inter homines et deos fuit.

Regis potestas sustentata ab conuentu patrum: maiorum ex primis familiis; populus in tribus tribubus diuisus fuit: prima Ramnium uel Ramnensium, Latinorum tribus fuit; secunda Titium uel Titiensium, Sabinorum partis illa fuit et tertia Lucerum uidetur Latina fuisse. Omnis tribus in triginta curiis (curia ex *co-uiria oritur) diuisa est et ab omni curia C milites et X equites praebendi sunt: sic exercitus, phalangis modo ordinatus MMM milites et CCC equites numerabat. Unus tribunus (nexus nominis dignitatis cum tribu uerbo intueri) militum milites unius tribus imperabat, ergo tres tribuni militum fuerunt. Prima comitia populi curiata fuerunt: ipse per XXX curias tributus in Palatino colle congrgati sunt.

Prima sacerdotia flaminum et augurum et pontificum illa fuerunt. Regi quoque, ut supra dictum est, religiosa potesta erat, nam, post regnum, dignitas regis sacrificuli mansit.

Nata et creta, ergo cum parte Sabina, grauia bella aduersus proximas ciuitates pugnauit: sub Tullum Hostilium Alba Longa capta est, duellum Horatiorum et Curiatiorum recordor; sub Ancum Marcium Ostia condita est, primus portum Romae. Deinde Roma ab Tuscis capta est et primus rex Tuscus L. Tarquinius Priscus fuit. Tusci pagum renouauerunt: ab pago urbs facta est. Roma quoque centrum inter primos Latii facta: nam per Romam uiae commerciorum inter Campaniam et Etruriam transierunt. Tarquinius Priscus praeterea numerum senatorum auxit et Seruius Tullius populus in centuriis ordinauit et comitia centuriata instituit (hodie dicitur comitia per liberam rem publicam institua sunt). Structura ciuilis ab nobilitate ad censum mutauit 

Reges Tusci suam potestatem inter partem Tusciam Romae continuerunt, sic cum potestas Etrusca in Italia defecit, nobilitas Romana imperium uindicauit. Sic transit regnum.

 

 

regnum
libera civitas
principatus
breviarium
homines

 

 

Christiana: aperta pars dicata ecclesiae Romae                                           Sintaxis: perfecta sintaxis casuum est!!!                                           Translata historia linguae Latinae ad Italicam linguam

 

Google

 

 

 

posterior

 

nexus electronicus | e-mail: liberarespublica@altervista.org

  Creative Commons License

Ha opera edita sunt sub Potestate Creative Commons.

auctor situs: Massimiliano Vassalli